AMOMUM

AMOMUM
AMOMUM
ἀμωμον, dictum Graecis veterib. omne aroma, quod sincerum et inculpatum esset, ut πιςτικὴ νάρδος in Euangelio Marc. c. 14. v. 3. dicitur, quae sine dolo est, et minime adulterata. Sic ἀμωμον λιβάνιον, tus sincerum, et αμωμον simplicirer. Inde et κιννάμωμον appellitavere, quasi κίνναμον ὤμωμον, cinnamum inculpatum: et cardamomum, etc. Unde. Avienus amomum, pro cinnamomo
posuit; contra cinnamomum, pro amomo. Hesychius, cum πόαν δ᾿ῳδεςτάτην vocat. Certe Assyrium amomum, apud Poetam, herbam esse susvissimi oderis, Servius ait in Virg. Ecl. 4. v. 25. Stat. in Epicedio Pileri Ursi, l. 2. Sylv. 6. v. 87.
Phariaeque exempta volucri
Cinnama et Assyriô manantes gramine fuccos:
Assyrium gramen idem vocat; quod et alibi l. 1. Sytv. 2. v. 111. pingue amomum appellat; Ovid. 1. 15. Met. sucum amomi. Quin et Dionysius ipse cinnamomum, pro amomo videtur accepsse, qui φύλλα ἀκηρασίων κινναμώμων vocat. Nam Amomi folia dtam odore commendabantur, ut tradir Isidorus. At cinnami surculi, non folia afferebantur. Itaque Amomum in specie, de herba hac Assyria; quae integia et ´radica suâ nixa Βοτζυώδης erat et urae modô convoluta, sibique cohaerens. Plin. l. 12. c. 13. Amomum parvus est frutex, uvae instar ex ligno in se ipsum convolutus. Nempe non fructus, ut in vite, botrosus erat, aut reapse botrus, quod nonnulli volunt; sed lignum ipsum fruticis quod ὑπόκιῤρον, i. e. coloris rusi, laudatur Dioscoridi, uvae modô implexum in se et convolutum, quod et semme plenum. Ipsum vero, dum collgebatur, quoniam siccum et friabile, hinc fragile erat. Idem. Capiturque cum radice, manipulatim leviter componitur, protinus fragile Unde solutum ac dissipatum eligendum Dioscorides praecipit, non convolutum et connexum, quia dum carpitur verum amomum, solvitur et frangitur: at quod adulterabatur; additô gummi essiciebant, ut cohaereret convolveretque se in uvae modum et sic germanum videretur, vide omnino Plinium dict. loc. Hinc Amomi uva, apud eundem, quae nihil aliud est, quam amomum integrum, non dissolutum, nec friatum in pulverem; cui maius pretium idem ponit: pretium uvae in libras denarii sexaginta: friato vero amomo denarii XLIIX. nempe non solutum amomum et in veae sigura remanens, carius vendebatur: eo quod dissolutum et friatum magis fraudi obnoxium erat. Pulveris vero Amomi meminit Ovid. l. 3. Trist. Eleg. 3. v. 69.
Ossaque eum foliis etl amomi pulvere conde.
Ubi pulvis Amomi, idem est, cum Amomo friato Plinii. Quibus vero usibus Amomum inserviret, diximus in voce Amomia Hodie verum Amomum ignoratur. Nam qui putant roasm, quam vocanc Hierosolymitanam aut Hiericbuntinam, Veterib. fuisse amom um, magnopere falluntur Nec melius sentiunt ex Arabibus, qui pedis columbini speciem esse perrendunt. Vide Salmas ad Solin. p. 400. et seqq. ut et Petrum de Valle Itinerar. Pers.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Amomum — Amomum …   Wikipédia en Français

  • Amomum — cf. dealbatum Systematik Monokotyledonen Commeliniden …   Deutsch Wikipedia

  • Amomum — Saltar a navegación, búsqueda ? Amomum Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Amomum — A*mo mum, n. [L., fr. Gr. ? an Indian spice plant.] (Bot.) A genus of aromatic plants. It includes species which bear cardamoms, and grains of paradise. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Amōmum — (Amōme, A. L.), Pflanzengattung aus der Familie der Zingiberaceen u. der Klasse der Scitamineen, 1. Kl. 1. Ordn. L., mit röhrigem, an der Spitze dreilappigem Kelche, dreitheiliger, fast regelmäßiger Blumenkrone, ausgebreiteter Honiglippe, 1… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Amōmum — L., Gattung der Zingiberazeen, Pflanzen mit gegliederten, kriechenden Wurzelstöcken, 1–3 m hohen laubtragenden Stengeln und zapfen oder keulenförmigen Blütenständen auf schuppentragenden Blütenschäften. Etwa 50 Arten im tropischen Asien, Afrika,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Amomum — Amōmum L., Amome, Pflanzengattg. aus der Familie der Zingiberazeen, perennierende Stauden der Tropen, mit kriechendem Wurzelstock und gewürzhaften, wohlschmeckenden Samen. A Melegueta Rosc. und A. granum paradīsi Afzel., im trop. Westafrika,… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Amomum — Amomum …   Wikipédia en Français

  • Amomum — taxobox name = Amomum image caption = Amomum magnificum regnum = Plantae unranked divisio = Angiosperms unranked classis = Monocots unranked ordo = Commelinids ordo = Zingiberales familia = Zingiberaceae genus = Amomum genus authority = Roxb.… …   Wikipedia

  • amomum — əˈmōməm noun Etymology: New Latin, from Latin, an aromatic shrub, from Greek amōmon 1. capitalized : a large genus of herbs (family Zingiberaceae) found in tropical regions of the Old World and differing from members of the genus …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”